Home / Latin / Nova Vulgata / Web / II Regum

 

II Regum 16.15

  
15. Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti dicens: “ Super altare maius offer holocaustum matutinum et oblationem vespertinam et holocaustum regis et oblationem eius et holocaustum universi populi terrae et oblationem eorum et libamina eorum; et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem sacrificii super illud effundes. De altari vero aeneo erit mihi deliberandum ”.