Home / Latin / Nova Vulgata / Web / Osee

 

Osee, Chapter 14

  
1. Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur.
  
2. Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
  
3. Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: “ Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum.
  
4. Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: “Deos nostros!” opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus ”.
  
5. “ Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.
  
6. Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus.
  
7. Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani.
  
8. Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
  
9. Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur ”.
  
10. Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.