1. ALLELUIA. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro,
2. factus est Iuda sanctuarium eius, Israel potestas eius.
3. Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum;
4. montes saltaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. -
5. Quid est tibi, mare, quod fugisti? Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?
6. Montes, quod saltastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium?
7. A facie Domini contremisce, terra, a facie Dei Iacob,
8. qui convertit petram in stagna aquarum et silicem in fontes aquarum.