1. Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". PSALMUS. Asaph. Canticum.
2. Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua.
3. Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo.
4. Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius.
5. Dixi gloriantibus: “ Nolite gloriari! ” et delinquentibus: “Nolite exaltare cornu!
6. Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva ”.
7. Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio.
8. Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat.
9. Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae.
10. Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo Iacob.
11. Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.