Home / Latin / Nova Vulgata / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 87

  
1. Filiorum Core. PSALMUS. Canticum. Fundamenta eius in montibus sanctis;
  
2. diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
  
3. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! -
  
4. Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic.
  
5. Et de Sion dicetur: “ Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus ”.
  
6. Dominus referet in librum populorum: “ Hi nati sunt illic ”.
  
7. Et cantant sicut choros ducentes: “ Omnes fontes mei in te ”.