Home / Latin / Vulgata Clementina / Web / Hebraeos

 

Hebraeos, Chapter 1

  
1. Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :
  
2. novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :
  
3. qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :
  
4. tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.
  
5. Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?
  
6. Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.
  
7. Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
  
8. Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.
  
9. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.
  
10. Et : Tu in principio Domine terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.
  
11. Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :
  
12. et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
  
13. Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
  
14. Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?