Home / Latin / Vulgata Clementina / Web / Iob

 

Iob, Chapter 25

  
1. Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
  
2. Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
  
3. Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?
  
4. Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ?
  
5. Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :
  
6. quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis !