Home / Latin / Vulgata Clementina / Web / Iob

 

Iob, Chapter 35

  
1. Igitur Eliu hæc rursum locutus est :
  
2. Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ?
  
3. Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?
  
4. Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
  
5. Suspice cælum, et intuere : et contemplare æthera quod altior te sit.
  
6. Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?
  
7. Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ?
  
8. Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua.
  
9. Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
  
10. Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,
  
11. qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos ?
  
12. Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum.
  
13. Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
  
14. Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum.
  
15. Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
  
16. Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.