Home / Latin / Vulgata Clementina / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 113

  
1. Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
  
2. facta est Judæa sanctificatio ejus, Israël potestas ejus.
  
3. Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.
  
4. Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
  
5. Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
  
6. montes, exsultastis sicut arietes ? et colles sicut agni ovium ?
  
7. A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob ;
  
8. qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
  
9. Non nobis, Domine, non nobis ; sed nomini tuo da gloriam,
  
10. super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
  
11. Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.
  
12. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
  
13. Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
  
14. Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.
  
15. Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.
  
16. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
  
17. Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
  
18. Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
  
19. Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
  
20. Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.
  
21. Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
  
22. Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
  
23. Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
  
24. Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.
  
25. Non mortui laudabunt te, Domine ; neque omnes qui descendunt in infernum.
  
26. Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.