Home / Latin / Vulgata Clementina / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 115

  
1. Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.
  
2. Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.
  
3. Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ?
  
4. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
  
5. Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
  
6. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
  
7. O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea :
  
8. tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
  
9. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;
  
10. in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.