Home / Latin / Vulgata Clementina / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 124

  
1. Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion : non commovebitur in æternum, qui habitat
  
2. in Jerusalem. Montes in circuitu ejus ; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
  
3. Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum ; ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
  
4. benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
  
5. Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !