1. Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
2. Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
3. in filiis hominum, in quibus non est salus.
4. Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5. Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :
6. qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.
7. Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,
8. Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.
9. Dominus custodit advenas ; pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
10. Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.