Home / Latin / Vulgata Clementina / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 3

  
1. Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
  
2. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ;
  
3. multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.
  
4. Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
  
5. Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.
  
6. Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
  
7. Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.
  
8. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.
  
9. Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.