1. In finem. Intellectus David,
2. cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.
3. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?
4. Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.
5. Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
6. Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.
7. Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
8. Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :
9. Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
10. Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
11. Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.