Home / Latin / Vulgata Clementina / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 55

  
1. In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
  
2. Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.
  
3. Conculcaverunt me inimici mei tota die ; quoniam multi bellantes adversum me.
  
4. Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo.
  
5. In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi ; non timebo quid faciat mihi caro.
  
6. Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
  
7. Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
  
8. pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
  
9. Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua ;
  
10. tunc convertentur inimici mei retrorsum : in quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
  
11. In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.
  
12. In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi :
  
13. quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.