1. In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
2. Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.
3. Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
4. Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea, ego confirmavi columnas ejus.
5. Dixi iniquis : Nolite inique agere, et delinquentibus : Nolite exaltare cornu.
6. Nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
7. Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus.
8. Quoniam Deus judex est ; hunc humiliat, et hunc exaltat :
9. quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc, verumtamen fæx ejus non est exinanita ; bibent omnes peccatores terræ.
10. Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob.
11. Et omnia cornua peccatorum confringam ; et exaltabuntur cornua justi.