Home / Latin / Vulgata Clementina / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 81

  
1. Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.
  
2. Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?
  
3. Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.
  
4. Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
  
5. Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant ; movebuntur omnia fundamenta terræ.
  
6. Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.
  
7. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
  
8. Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.