1. Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis ;
2. diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
3. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !
4. Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
5. Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ?
6. Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
7. Sicut lætantium omnium habitatio est in te.