Home / Latin / Vulgata Clementina / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 95

  
1. Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.
  
2. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.
  
3. Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.
  
4. Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis ; terribilis est super omnes deos ;
  
5. quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.
  
6. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
  
7. Afferte Domino, patriæ gentium ; afferte Domino gloriam et honorem ;
  
8. afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
  
9. adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;
  
10. dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate.
  
11. Lætentur cæli, et exsultet terra : commoveatur mare et plenitudo ejus ;
  
12. gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
  
13. a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.