Home / Latin / Vulgata / Web / Ecclesiastes

 

Ecclesiastes, Chapter 10

  
1. muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
  
2. cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius
  
3. sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat
  
4. si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
  
5. est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis
  
6. positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum
  
7. vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram
  
8. qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber
  
9. qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis
  
10. si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
  
11. si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit
  
12. verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum
  
13. initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus
  
14. stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare
  
15. labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
  
16. vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt
  
17. beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
  
18. in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus
  
19. in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia
  
20. in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam