Home / Latin / Vulgata / Web / Iob

 

Iob, Chapter 30

  
1. nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei
  
2. quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni
  
3. egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria
  
4. et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum
  
5. qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant
  
6. in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream
  
7. qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant
  
8. filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes
  
9. nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium
  
10. abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur
  
11. faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum
  
12. ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis
  
13. dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
  
14. quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt
  
15. redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea
  
16. nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis
  
17. nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt
  
18. in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
  
19. conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
  
20. clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
  
21. mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi
  
22. elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide
  
23. scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi
  
24. verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis
  
25. flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi
  
26. expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae
  
27. interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis
  
28. maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
  
29. frater fui draconum et socius strutionum
  
30. cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate
  
31. versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium