Home / Latin / Vulgata / Web / Iob

 

Iob, Chapter 40

  
1. respondens autem Dominus Iob de turbine ait
  
2. accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
  
3. numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
  
4. et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
  
5. circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
  
6. disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
  
7. respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
  
8. absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
  
9. et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
  
10. ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
  
11. fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
  
12. constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
  
13. ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
  
14. ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
  
15. huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
  
16. sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
  
17. protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
  
18. ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
  
19. in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
  
20. an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
  
21. numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
  
22. numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
  
23. numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
  
24. numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
  
25. concident eum amici divident illum negotiatores
  
26. numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
  
27. pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
  
28. ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur