Home / Latin / Vulgata / Web / Lamentationes

 

Lamentationes, Chapter 5

  
1. recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum
  
2. hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos
  
3. pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae
  
4. aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus
  
5. cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
  
6. Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
  
7. patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus
  
8. servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum
  
9. in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto
  
10. pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis
  
11. mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda
  
12. principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
  
13. adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt
  
14. senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium
  
15. defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster
  
16. cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus
  
17. propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri
  
18. propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo
  
19. tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione
  
20. quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum
  
21. converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio
  
22. sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer