Home / Latin / Vulgata / Web / Numeri

 

Numeri, Chapter 7

  
1. factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius
  
2. obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant
  
3. munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
  
4. ait autem Dominus ad Mosen
  
5. suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
  
6. itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis
  
7. duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
  
8. quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
  
9. filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
  
10. igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare
  
11. dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
  
12. primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
  
13. fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  
14. mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
  
15. bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  
16. hircumque pro peccato
  
17. et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab
  
18. secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar
  
19. acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  
20. mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
  
21. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  
22. hircumque pro peccato
  
23. et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar
  
24. tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon
  
25. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  
26. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  
27. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  
28. hircumque pro peccato
  
29. et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon
  
30. die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur
  
31. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  
32. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  
33. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  
34. hircumque pro peccato
  
35. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur
  
36. die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai
  
37. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  
38. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  
39. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  
40. hircumque pro peccato
  
41. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai
  
42. die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel
  
43. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  
44. mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso
  
45. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  
46. hircumque pro peccato
  
47. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel
  
48. die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud
  
49. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  
50. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  
51. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  
52. hircumque pro peccato
  
53. et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud
  
54. die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur
  
55. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  
56. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  
57. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  
58. hircumque pro peccato
  
59. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur
  
60. die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
  
61. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  
62. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  
63. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  
64. hircumque pro peccato
  
65. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
  
66. die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
  
67. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  
68. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  
69. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  
70. hircumque pro peccato
  
71. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
  
72. die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran
  
73. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  
74. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  
75. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  
76. hircumque pro peccato
  
77. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran
  
78. die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan
  
79. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  
80. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  
81. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  
82. hircumque pro peccato
  
83. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan
  
84. haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim
  
85. ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii
  
86. mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
  
87. boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
  
88. hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
  
89. cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei