Home / Latin / Vulgata / Web / Proverbia

 

Proverbia, Chapter 16

  
1. hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
  
2. omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
  
3. revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
  
4. universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
  
5. abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
  
6. misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
  
7. cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
  
8. melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
  
9. cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
  
10. divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
  
11. pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
  
12. abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
  
13. voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
  
14. indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
  
15. in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
  
16. posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
  
17. semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
  
18. contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
  
19. melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
  
20. eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
  
21. qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
  
22. fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
  
23. cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
  
24. favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
  
25. est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
  
26. anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
  
27. vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
  
28. homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
  
29. vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
  
30. qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
  
31. corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
  
32. melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
  
33. sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur