Home / Latin / Vulgata / Web / Proverbia

 

Proverbia, Chapter 17

  
1. melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio
  
2. servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet
  
3. sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus
  
4. malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus
  
5. qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
  
6. corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
  
7. non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
  
8. gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit
  
9. qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos
  
10. plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum
  
11. semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum
  
12. expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
  
13. qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
  
14. qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
  
15. et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum
  
16. quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit
  
17. omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur
  
18. homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
  
19. qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam
  
20. qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum
  
21. natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur
  
22. animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa
  
23. munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
  
24. in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae
  
25. ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
  
26. non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat
  
27. qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus
  
28. stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens