Home / Latin / Vulgata / Web / Psalm 151

 

Psalm 151, Chapter 1

  
1. hic psalmus proprie scriptus David et extra numerum cum pugnavit cum Goliad pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei
  
2. manus meae fecerunt organum digiti mei aptaverunt psalterium
  
3. et quis adnuntiabit Domino meo ipse Dominus ipse omnium exaudiet
  
4. ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae
  
5. fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis Domino
  
6. exivi obviam alienigenae et maledixit mihi in simulacris suis
  
7. ego autem evaginato ab eo ipsius gladio amputavi caput eius et abstuli obprobrium de filiis Israhel