Home / Latin / Vulgata / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 106

  
1. alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
  
2. dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos
  
3. a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
  
4. erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt
  
5. esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit
  
6. et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos
  
7. et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis
  
8. confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
  
9. quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis
  
10. sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro
  
11. quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt
  
12. et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret
  
13. et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
  
14. et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
  
15. confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
  
16. quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
  
17. suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt
  
18. omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis
  
19. et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos
  
20. misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum
  
21. confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
  
22. et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione
  
23. qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis
  
24. ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
  
25. dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius
  
26. ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat
  
27. turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est
  
28. et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos
  
29. et statuit procellam eius in auram et siluerunt fluctus eius
  
30. et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum
  
31. confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum
  
32. exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum
  
33. posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim
  
34. terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea
  
35. posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum
  
36. et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis
  
37. et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis
  
38. et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit
  
39. et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore
  
40. effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via
  
41. et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias
  
42. videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum
  
43. quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini