Home / Latin / Vulgata / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 108

  
1. in finem David psalmus
  
2. Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est
  
3. locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis
  
4. pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
  
5. et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea
  
6. constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius
  
7. cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum
  
8. fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
  
9. fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
  
10. nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis
  
11. scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius
  
12. non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
  
13. fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius
  
14. in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur
  
15. fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum
  
16. pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
  
17. et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare
  
18. et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius
  
19. fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur
  
20. hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam
  
21. et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me
  
22. quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me
  
23. sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae
  
24. genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum
  
25. et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua
  
26. adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam
  
27. et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam
  
28. maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur
  
29. induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua
  
30. confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum
  
31. quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam