Home / Latin / Vulgata / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 117

  
1. alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
  
2. dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
  
3. dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius
  
4. dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius
  
5. de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus
  
6. Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
  
7. Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos
  
8. bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
  
9. bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
  
10. omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia ultus sum in eos
  
11. circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia ultus sum in eos
  
12. circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia ultus sum in eos
  
13. inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
  
14. fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem
  
15. vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
  
16. dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem
  
17. non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
  
18. castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
  
19. aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino
  
20. haec porta Domini iusti intrabunt in eam
  
21. confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
  
22. lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
  
23. a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris
  
24. haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
  
25. o Domine salvum fac o Domine prosperare
  
26. benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
  
27. Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris
  
28. Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
  
29. confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius