Home / Latin / Vulgata / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 131

  
1. canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius
  
2. sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob
  
3. si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei
  
4. si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem
  
5. et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob
  
6. ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae
  
7. introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius
  
8. surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae
  
9. sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt
  
10. propter David servum tuum non avertas faciem christi tui
  
11. iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam
  
12. si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam
  
13. quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi
  
14. haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam
  
15. viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus
  
16. sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt
  
17. illic producam cornu David paravi lucernam christo meo
  
18. inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea