Home / Latin / Vulgata / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 138

  
1. in finem David psalmus
  
2. Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam
  
3. intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti
  
4. et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea
  
5. ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam
  
6. mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam
  
7. quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
  
8. si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades
  
9. si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris
  
10. etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua
  
11. et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis
  
12. quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius
  
13. quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae
  
14. confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis
  
15. non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae
  
16. inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis
  
17. mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum
  
18. dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum
  
19. si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me
  
20. quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas
  
21. nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam
  
22. perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi
  
23. proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas
  
24. et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna