Home / Latin / Vulgata / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 71

  
1. in Salomonem
  
2. Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
  
3. suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
  
4. iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem
  
5. et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum
  
6. descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram
  
7. orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna
  
8. et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum
  
9. coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent
  
10. reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent
  
11. et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
  
12. quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor
  
13. parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet
  
14. ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo
  
15. et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei
  
16. erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae
  
17. sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum
  
18. benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus
  
19. et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat
  
20. defecerunt laudes David filii Iesse