Home / Latin / Vulgata / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 72

  
1. psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde
  
2. mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei
  
3. quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
  
4. quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum
  
5. in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
  
6. ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua
  
7. prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis
  
8. cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt
  
9. posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra
  
10. ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis
  
11. et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso
  
12. ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias
  
13. et dixi ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas
  
14. et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
  
15. si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi
  
16. et existimabam cognoscere hoc labor est ante me
  
17. donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum
  
18. verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur
  
19. quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam
  
20. velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges
  
21. quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt
  
22. et ego ad nihilum redactus sum et nescivi
  
23. ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum
  
24. tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me
  
25. quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram
  
26. defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum
  
27. quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te
  
28. mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion