Home / Latin / Vulgata / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 73

  
1. intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae
  
2. memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo
  
3. leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto
  
4. et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa
  
5. et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus
  
6. exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam
  
7. incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui
  
8. dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra
  
9. signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius
  
10. usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem
  
11. ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem
  
12. Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae
  
13. tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis
  
14. tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum
  
15. tu disrupisti fontem et torrentes tu siccasti fluvios Aetham
  
16. tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem
  
17. tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea
  
18. memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum
  
19. ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem
  
20. respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum
  
21. ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum
  
22. exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die
  
23. ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper