Home / Latin / Vulgata / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 88

  
1. intellectus Aethan Ezraitae
  
2. misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
  
3. quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis
  
4. disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
  
5. usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma
  
6. confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum
  
7. quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei
  
8. Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt
  
9. Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo
  
10. tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas
  
11. tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos
  
12. tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti
  
13. aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
  
14. tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
  
15. iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam
  
16. beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt
  
17. et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
  
18. quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
  
19. quia Domini est adsumptio nostra et Sancti Israhel regis nostri
  
20. tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
  
21. inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
  
22. manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum
  
23. nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum
  
24. et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam
  
25. et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius
  
26. et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
  
27. ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae
  
28. et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae
  
29. in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi
  
30. et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli
  
31. si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
  
32. si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
  
33. visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum
  
34. misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea
  
35. neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita
  
36. semel iuravi in sancto meo si David mentiar
  
37. semen eius in aeternum manebit
  
38. et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
  
39. tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
  
40. evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius
  
41. destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem
  
42. diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis
  
43. exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius
  
44. avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello
  
45. destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti
  
46. minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma
  
47. usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua
  
48. memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum
  
49. quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma
  
50. ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua
  
51. memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium
  
52. quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui
  
53. benedictus Dominus in aeternum fiat fiat