Home / Latin / Vulgata / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 91

  
1. psalmus cantici in die sabbati
  
2. bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
  
3. ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
  
4. in decacordo psalterio cum cantico in cithara
  
5. quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo
  
6. quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
  
7. vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
  
8. cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi
  
9. tu autem Altissimus in aeternum Domine
  
10. quoniam ecce inimici tui Domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
  
11. et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi
  
12. et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea
  
13. iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
  
14. plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
  
15. adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt
  
16. ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo