Home / Latin / Vulgata / Web / Sapientia

 

Sapientia, Chapter 10

  
1. haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit
  
2. et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia
  
3. ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit
  
4. propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans
  
5. haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit
  
6. haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli
  
7. cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis
  
8. sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent
  
9. sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit
  
10. haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius
  
11. in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit
  
12. custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia
  
13. haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam
  
14. et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam
  
15. haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum conprimebant
  
16. intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis
  
17. et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte
  
18. transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam
  
19. inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum
  
20. et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter
  
21. quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas