Home / Latin / Vulgata / Web / Sapientia

 

Sapientia, Chapter 2

  
1. dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis
  
2. quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum
  
3. quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata
  
4. et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum
  
5. umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur
  
6. venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter
  
7. vino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat nos flos temporis
  
8. coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra
  
9. ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars nostra et haec est sors
  
10. opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis
  
11. sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum est enim inutile invenitur
  
12. circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae
  
13. promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat
  
14. factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum
  
15. gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius
  
16. tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere
  
17. videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius
  
18. si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum
  
19. contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius
  
20. morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius
  
21. haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos malitia eorum
  
22. et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum
  
23. quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum
  
24. invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum
  
25. imitantur autem illum qui sunt ex parte illius