Home / Latin / Vulgata 1997 / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 116

  
1. (114-1) dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae
  
2. (114-2) inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo
  
3. (114-3) circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi
  
4. (114-4) et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam
  
5. (114-5) clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors
  
6. (114-6) custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me
  
7. (114-7) revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi
  
8. (114-8) quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa
  
9. (114-9) deambulabo coram Domino in terris viventium
  
10. (115-10) credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis
  
11. (115-11) ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium
  
12. (115-12) quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi
  
13. (115-13) calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo
  
14. (115-14) vota mea Domino reddam coram omni populo eius
  
15. (115-15) gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius
  
16. (115-16) obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea
  
17. (115-17) tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo
  
18. (115-18) vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius
  
19. (115-19) in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia