Home / Latin / Vulgata 1997 / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 142

  
1. (140-10) incident in rete eius impii simul ego autem transibo
  
2. (141-1) eruditio David cum esset in spelunca oratio (141-2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
  
3. (141-3) effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo
  
4. (141-4) cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi
  
5. (141-5) respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam
  
6. (141-6) clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium
  
7. (141-7) ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me