Home / Latin / Vulgata 1997 / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 16

  
1. (14-5) pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
  
2. (15-1) humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te
  
3. (15-2) dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te
  
4. (15-3) sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis
  
5. (15-4) multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis
  
6. (15-5) Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae
  
7. (15-6) lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est
  
8. (15-7) benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei
  
9. (15-8) proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear
  
10. (15-9) propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter
  
11. (15-10) non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos