Home / Latin / Vulgata 1997 / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 18

  
1. (17-1) victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait (17-2) diligam te Domine fortitudo mea
  
2. (17-3) Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus
  
3. (17-4) laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
  
4. (17-5) circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me
  
5. (17-6) funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
  
6. (17-7) in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius
  
7. (17-8) commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
  
8. (17-9) ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo
  
9. (17-10) inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
  
10. (17-11) et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti
  
11. (17-12) posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris
  
12. (17-13) prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis
  
13. (17-14) et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis
  
14. (17-15) et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos
  
15. (17-16) et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui
  
16. (17-17) misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis
  
17. (17-18) liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant
  
18. (17-19) praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
  
19. (17-20) et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
  
20. (17-21) retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi
  
21. (17-22) quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
  
22. (17-23) omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
  
23. (17-24) et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea
  
24. (17-25) et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius
  
25. (17-26) cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages
  
26. (17-27) cum electo electus eris et cum perverso pervertes
  
27. (17-28) quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis
  
28. (17-29) quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas
  
29. (17-30) in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum
  
30. (17-31) Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
  
31. (17-32) quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
  
32. (17-33) Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam
  
33. (17-34) coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me
  
34. (17-35) docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
  
35. (17-36) dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me
  
36. (17-37) dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
  
37. (17-38) persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos
  
38. (17-39) caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis
  
39. (17-40) accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
  
40. (17-41) inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti
  
41. (17-42) clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
  
42. (17-43) delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos
  
43. (17-44) salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium
  
44. (17-45) populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi
  
45. (17-46) filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis
  
46. (17-47) vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae
  
47. (17-48) Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis
  
48. (17-49) et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me
  
49. (17-50) propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo
  
50. (17-51) magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum