Home / Latin / Vulgata 1997 / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 21

  
1. (20-1) victori canticum David (20-2) Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer
  
2. (20-3) desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper
  
3. (20-4) quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso
  
4. (20-5) vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum
  
5. (20-6) magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum
  
6. (20-7) pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum
  
7. (20-8) quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur
  
8. (20-9) inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te
  
9. (20-10) pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis
  
10. (20-11) fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum
  
11. (20-12) quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt
  
12. (20-13) quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum
  
13. (20-14) exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas