Home / Latin / Vulgata 1997 / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 62

  
1. (61-3) attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius
  
2. (61-4) usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens
  
3. (61-5) partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
  
4. (61-6) verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
  
5. (61-7) ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
  
6. (61-8) in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo
  
7. (61-9) sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
  
8. (61-10) verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul
  
9. (61-11) nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor
  
10. (61-12) unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est
  
11. (61-13) et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum
  
12. (62-1) canticum David cum esset in deserto Iuda (62-2) Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea