Home / Latin / Vulgata 1997 / Web / Psalmi

 

Psalmi, Chapter 94

  
1. (93-1) Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere
  
2. (93-2) elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis
  
3. (93-3) usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt
  
4. (93-4) fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem
  
5. (93-5) populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent
  
6. (93-6) viduam et advenam interficient et pupillos occident
  
7. (93-7) et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob
  
8. (93-8) intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite
  
9. (93-9) qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit
  
10. (93-10) qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
  
11. (93-11) Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt
  
12. (93-12) beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum
  
13. (93-13) ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus
  
14. (93-14) non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret
  
15. (93-15) quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde
  
16. (93-16) quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis
  
17. (93-17) nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea
  
18. (93-18) si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me
  
19. (93-19) in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam
  
20. (93-20) numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto
  
21. (93-21) copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
  
22. (93-22) erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae
  
23. (93-23) et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster