|
I Paralipomenon, Chapter 20
1. Factum est autem post anni circulum, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, eduxit Ioab robur exercitus et vastavit terram filiorum Ammon; perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Ierusalem, quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam.
2. Tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimam gemmam, venitque super caput David; manubias quoque urbis plurimas tulit.
3. Populum autem, qui erat in ea, eduxit et condemnavit ad operam lapicidinarum et ad secures et dolabras ferreas. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Ierusalem.
4. Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos, in quo percussit Sobbochai Husathites Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.
5. Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Lahmi fratrem Goliath Getthaeum, cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium.
6. Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus senos habens digitos, id est simul viginti quattuor, qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus;
7. hic blasphemavit Israel, et percussit eum Ionathan filius Samma fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum eius.
|
|
Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.
|
|
This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com |
|
|
SELECT VERSION
COMPARE WITH OTHER BIBLES
|
|