Bible Study: FrontPage




 

I Samuelis, Chapter 22

Bible Study - I Samuelis 22 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam; quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum illuc.
  
2. Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo; et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
  
3. Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab, et dixit ad regem Moab: “ Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus ”.
  
4. Et reliquit eos ante faciem regis Moab; manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in praesidio.
  
5. Dixitquc Gad propheta ad David: “ Noli manere in praesidio. Proficiscere et vade in terram Iudae ”. Et profectus David venit in saltum Haret.
  
6. Et audivit Saul quod detectus fuisset David et viri, qui erant cum eo. Saul autem, cum maneret in Gabaa et esset sub myrice, quae est in excelso, hastam manu tenens, cunctique servi eius circumstarent eum,
  
7. ait ad servos suos, qui assistebant ei: “ Audite, Beniaminitae. Etiam omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones,
  
8. quoniam coniurastis omnes adversum me. Et non est qui mihi renuntiet quod filius meus foedus iunxerit cum filio Isai; non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi sicut hodie ”.
  
9. Respondens autem Doeg Idumaeus, qui assistebat cum servis Saul: “ Vidi, inquit, filium Isai in Nob apud Achimelech filium Achitob;
  
10. qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei, sed et gladium Goliath Philisthaei dedit illi ”.
  
11. Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nob; qui venerunt universi ad regem.
  
12. Et ait Saul: “ Audi, fili Achitob ”. Qui respondit: “ Praesto sum, domine ”.
  
13. Dixitque ad eum Saul: “ Quare coniurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me insidiator, sicut est hodie? ”.
  
14. Respondensque Achimelech regi ait: “ Et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et dux satellitum tuorum et gloriosus in domo tua?
  
15. Num hodie coepi consulere pro eo Deum? Absit hoc a me, ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi, adversus universam domum patris mei; non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande ”.
  
16. Dixitque rex: “ Morte morieris, Achimelech, tu et omnis domus patris tui ”.
  
17. Et ait rex emissariis, qui circumstabant eum: “ Convertimini et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est; scientes quod fugisset, non indicaverunt mihi ”. Noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini.
  
18. Et ait rex ad Doeg: “ Convertere tu et irrue in sacerdotes ”. Conversusque Doeg Idumaeus irruit in sacerdotes; et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
  
19. Nob autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, parvulos et lactantes, bovem et asinum et ovem in ore gladii.
  
20. Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cuius nomen erat Abiathar, fugit ad David
  
21. et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.
  
22. Et ait David ad Abiathar: “ Sciebam in die illa quod, cum ibi esset Doeg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Saul; ego sum reus omnium animarum domus patris tui.
  
23. Mane mecum, ne timeas; qui enim quaerit animam meam, quaerit et animam tuam, mecumque servaberis ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES