Bible Study: FrontPage




 

I Samuelis, Chapter 6

Bible Study - I Samuelis 6 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Fuit ergo arca Domini in regio ne Philisthinorum septem mensi bus;
  
2. et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes: “ Quid faciemus de arca Domini? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum ”. Qui dixerunt:
  
3. “ Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed, quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini; scietis quare non recedat manus eius a vobis ”.
  
4. Qui dixerunt: “ Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? ”. Responderuntque illi:
  
5. “ Iuxta numerum principum Philisthinorum quinque tumores aureos facietis et quinque mures aureos, quia plaga una fuit omnibus vobis et principibus vestris. Facietisque similitudines tumorum vestrorum et similitudines murium, qui demoliti sunt terram, et dabitis Deo Israel gloriam, si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra.
  
6. Quare gravatis corda vestra, sicut aggravavit Aegyptus et pharao cor suum? Nonne, postquam percussit eos, tunc dimiserunt eos, et abierunt?
  
7. Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas, quibus non est impositum iugum, iungite in plaustro; et recludite vitulos earum domi.
  
8. Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro; et similitudines aureas, quas exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam, ut vadat,
  
9. et aspicietis. Et siquidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande; sin autem minime, sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos, sed casu accidit ”.
  
10. Fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas, quae lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi;
  
11. et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam, quae habebat mures aureos et similitudines tumorum.
  
12. Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram. Sed et principes Philisthim sequebantur usque ad terminos Bethsames.
  
13. Porro Bethsamitae metebant triticum in valle; et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt, cum vidissent.
  
14. Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus; et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino.
  
15. Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam, quae erat iuxta eam, in qua erant similitudines aureae; et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino.
  
16. Et quinque principes Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa.
  
17. Hi sunt autem tumores aurei, quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum;
  
18. et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque principum, ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro; et lapis ille magnus, super quem posuerunt arcam Domini, testis est usque in hunc diem in agro Iosue Bethsamitis.
  
19. Filii autem Iechoniae non sunt gavisi super viros Bethsamites quia viderant arcam Domini; et percussit Dominus de populo septuaginta viros. Luxitque populus eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna;
  
20. et dixerunt viri Bethsamitae: “ Quis poterit stare in conspectu Domini, Dei sancti huius? Et ad quem ascendet a nobis? ”.
  
21. Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes: “ Reduxerunt Philisthim arcam Domini. Descendite et ducite eam sursum ad vos ”.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES