Bible Study: FrontPage




 

I Samuelis, Chapter 7

Bible Study - I Samuelis 7 - Latin - Nova Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. Venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini sursum et intulerunt eam in domum Abinadab in colle; Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.
  
2. Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies; erat quippe iam annus vicesimus, et ingemuit omnis domus Israel post Dominum.
  
3. Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens: “ Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthim ”.
  
4. Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli.
  
5. Dixit autem Samuel: “ Congregate universum Israel in Maspha, ut orem pro vobis Dominum ”.
  
6. Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: “ Peccavimus Domino ”. Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha.
  
7. Et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israel in Maspha, et ascenderunt principes Philisthinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philisthinorum
  
8. dixeruntque ad Samuel: “ Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum ”.
  
9. Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus.
  
10. Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel.
  
11. Egressique viri Israel de Maspha persecuti sunt Philisthaeos et percusserunt eos usque ad locum, qui erat subter Bethchar.
  
12. Tulit autem Samuel lapidem unum et posuit eum inter Maspha et inter Sen et vocavit nomen loci illius Abenezer (id est Lapis adiutorii) dixitque: “ Hucusque auxiliatus est nobis Dominus ”.
  
13. Et humiliati sunt Philisthim nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuel.
  
14. Et redditae sunt urbes, quas tulerant Philisthim ab Israel, Israeli ab Accaron usque Geth; et terminos earum liberavit Israel de manu Philisthinorum. Eratque pax inter Israel et Amorraeum.
  
15. Iudicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae
  
16. et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgala et Maspha et iudicabat Israelem in supradictis locis. Revertebaturque in Rama; ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israelem. Aedificavit etiam ibi altare Domino.


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES